- ORCA
- I.ORCAVarroni l. 1. Rei Rust. c. 13. vas Hispanicum: Isidoro l. 20. c. 6. amphorae species, cuius ratio, ait Budaeus, non mensurâ, sed suâ formâ, consistit. Papias; Seria, singul. vasis genus, Orca; inde Seriola. Ioh. de Ianua; Orca, vas olei, vel species amphorae mangnae. Certe Orcam fictile esse vas, praesertim oleatorium, Persius auctor est, Sat. 3. v. 50.——— Angusto collo non fallier Orcae.Hinc vasa olei liquaminis, quae vulgo Orcas, vocant, apud Greg. Turonens. Hist. l. 4. c. 38. Sexaginta Orcae olei, apud Senatorem l. 3. Ep. 7. etc. Orcae bene picatae, apud Columellam l. 12. c. 15. Utuntur eâdem voce, Festus, Plin. l. 9. c. 6. Acta Proconsularia sub Min. Felice, Vopisc. in Aureliano, Dolabella et alii. Agrimensores, Collatio Carthagin. Serverus Episcop. Minoricens. de Mirac. S. Stephani, Alii, laudati Car. du Fresne Glossar. Sed et in orcis conditos cineres, apud Romanos, discimus ex Salmasio ad Solin. p. 1204. Vide quoque infra Pyrgus.II.ORCAmarina bellua, inter Cete maiora memoratur Plinio l. 32. c. 11. Ut a belluis ordiamur, arbores, physeteres, balaenae, prisstes, Tritones, Nereides --- orcae --- delphini etc. Cuius imaginem nullâ repreasentatione exprimi posse aliâ, quam carnis immensae, detibus truculentae, ait l. 9. c. 6. ubi, postquam balaenis infestum id monstrum esse dixisset, sic pergit: Irrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum et fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu, incussaeque ceu Libernicarum rostris fodiunt. Illae --- solum auxilium novêre, in altum profugere et se totô defendere Oceanô. Contra orcae occurrere laborant, seseque opponere, et cautium angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere. Spectantur ea proelia, ceu mari ipsi sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque, quantes nulli turbines volvunt. Bellua huiusmodi in portu Ostiensi visa, oppugnata est a Claudio Principe eminente dorsô multum super aquas, carinae vice inversae, Ibid. Habet vero Orca, sicut et physeter, et vera balaena, sistulam, tum ad reiciendam aquam, tum ad respirandum datam: unde in modo dicto conflictu, militem reflatu belluae oppletum undâ mersum fuisse, idem Plin. scribit. Interiora ferme eadem cum balaena, Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 42. etc. Origo vocis ab accusativo Graeco ὄρυγα, quod ab ὀρύςςω, fodio. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior p. 588.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.